BOUM Caro

BOUM Caro
BOUM Caro
non minus ac vitulorum, iam olim in conviviis recepta est. Unde, ut alia ex Sacris loca praeteream, Proverb. c. 15. 17. conviviolo ex olusculis opponitur convivium, ex bove altili, tamquam tenuissimo lautissimum. In Homericis Heroibus eandem frugalitatem Veteres pridem observârunt: notatque in his Socratis discipulus Dioscorides, qui scripsit τοὺς παῤ Ο῾μουρῳ νόμους, Homerum neque in festis, neque in nuptiis, neque in ullo alio conventu quidquam praeter bubulam apponere, etc. Interim multos Veter. ab esu bovis per superstitionem abstinuisse constat. Nam, praeter Aegyptios et Phoenices, qui, auctore Porphyriô, humanis vesci carnibus, quam vaccam moriu attingere, maluissent; Barcaei et Cyrenaei et pastoritii Afri, inde ab Aegypto usque ad Tritonidem Lacum, ab esu vaccae itidem abhorruisse leguntur. Imo morte multatus apud Phyrygas, quisquis bovem aratorem interfecisset, ut est in Aeliano Histor. l. 12. c. 34. Quod Athenis quoque et in Peloponneso prohibitum Varro R.Rust. l. 2. c. 5. in quam rem Atticam legem citat Aelian. Var. l. 5. c. 14. et huc alludens Plato l. 6. de LL. Ο῞τε οὐδὲ βοὸς, inquit, ἐτολμῶμεν γεύεςθαι, Cum ne bovem quidem gustare audebamus. Meliore scilicet saeculô lex illa antiquata est: cuius tamen vestigia manebant in Diipoliorum et Buphoniorum festis, quibus, mactatô bove, ensem damnabant, tamquam caedis auctorem. Ita Aelina. Variar. l. 8. c. 3. Et aureae velargenteae aetatis homines tale quid perpetrâsse, Poetaenegant. Sed aeneâ, ait Aratus.
----Πρῶτοι δὲ βόων ἐπἀσαν τ᾿ ἀροτἡρων.
Boves aratores primi gustârunt.
Ad ferream descendit Cicero de Nat. Deor. l. 2. c. 63.
Ferrea tum vero proles exorta repente est.
Ausaque funestum prima est fabricarier ensem,
Et gustare manu victum domitumque iuveneum.
Summus item Poetarum Georg. l. 2. v. 536.
Ante etiam Sceptrum Dictaei Regis et ante
Impia quam caesis gens cst epulata iuvencis.
Quorum verborum memor Domitianus, cum inter initia Imperii a caede maxime abhorreret, ne boves immolarentur, edicere destinavit, Sueton. c. 9. Et, si Plutarcho credimus de Carn. esu l. 2. prisci mortales in fera et malefica animalia grassari cum incepissent, ab illorum esu paulatim crescens licentia ἐπὶ βοῦν ἐργἁτην ἦλθε καὶ τὸ κοσμοῦν πρόβατον, καὶ τὸν οἰκουρὸν ἀλεκτρυόνα, ad bovem aratorem devenit et ad ovem, quae nos ornat, et ad gallum, domûs custodem. Primusque, si Plinio Hist. Natur. l. 7. c. 56. fides Prometheus bovem interemit. Quin apud Laertium Aristoxenus scribit, Pythagoram coetera omnia animalia in cibum permisisse, nec nisi a bove aratore et ariete abstinuisse. Neque veteres Romanos ab hac superstitione immunes prorsus fuisse, exthis Plinii colligas l. 8. c. 45. Damnatus a Populo Rom. die dictâ, qui, concubino procaci rure omasum se edisse negante, occiderat bovem: actusque in exilium, tamquam colonô suô interemptô. Unde Columella de Bove, in Praefat. l. 6. Cuius tanta fuit olim veneratio, ut tam capitale esset bovem necâssem qzan civem etc. Sed his, praeter exempla Sanctorum, Abrahami, Elisaei, Iosiae, Aliorum, qui boves in cibum apposuerunt. Dei Legem opponit Bochartus, cum generalem Gen. c. 2. v. 3. Omne, quod movetur et vivit, vobis erit in cibum: tum specialem Deuteron. c. 14. v. 4. Hae sunt bestiae, quas comedetis, Boves, fetus ovium etc. Vide cum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. et quae superius dicta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CARO — horrori Pythagoraeis fuit: Unde multi antiquorum tradiderunt, eos omnibus epulis per mortem paratis abstinuisse, Quintilian. decl. 13. Sed falsam hanc opinionem A. Gellius vocat, l. 4. c. 11. docetque ex Aristoxeno, porculis minusculis et haedis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUBULA — vide supra in voce Bikkoreth, item Boum caro, et infra, Caestiphori …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITULA — I. VITULA Dea apud veteres laetitiae Praeses. hanc Piso Victoriam nominari ait; quod postridie Nonas Iulias, rebene gestâ, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus esset, unde Populifugia dicta, post victoriam certis sacrificiis vel vitulatio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Grand Prix De L'Imaginaire — Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix de la Science Fiction… …   Wikipédia en Français

  • Grand Prix de l'Imaginaire — Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix de la Science Fiction… …   Wikipédia en Français

  • Grand Prix de la Science-Fiction Française — Grand Prix de l Imaginaire Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix… …   Wikipédia en Français

  • Grand Prix de la science-fiction française — Grand Prix de l Imaginaire Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix… …   Wikipédia en Français

  • Grand prix de l'imaginaire — Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix de la Science Fiction… …   Wikipédia en Français

  • Prix de l'Imaginaire — Grand Prix de l Imaginaire Le Grand Prix de l Imaginaire (GPI) est un prix littéraire français créé en 1974 par l écrivain et critique Jean Pierre Fontana lors du Festival de science fiction de Clermont Ferrand. Initialement intitulé Grand Prix… …   Wikipédia en Français

  • Grand Prix de l’Imaginaire — Der Grand Prix de l’Imaginaire ist ein verlagsunabhängiger französischer Literaturpreis für Phantastische Literatur. Er ist der älteste noch bestehende französische Preis dieser Art. Er wird seit 1974 jährlich in mehreren Kategorien verliehen.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”